monumenta.ch > Ambrosius > 50
Ambrosius, De Nabuthae, § 49 <<<     >>> § 51

§ 50 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Pauperiorem enim se iudicat omnis abundans, quia sibi deesse arbitratur quidquid ab aliis possidetur.
2 toto mundo eget, cuius non capit mundus cupiditates; eius autem qui fidelis est totus mundus diuitiarum est.
3 toto mundo fugit qui considerans conscientiam suam metuit deprehendi.
4 et ideo Achab ad Helian secundum historiam ait, secundum aenigmata autem diues ad pauperem: inuenisti me inimicus meus.
5 quam misera conscientia, quae se proditam doluit!